- SALIUNCA
- I.SALIUNCAAutrigonum urbs in Hispania Tarraconensi Ptol.Hodie forte Orduna, in Biscaia, in Mediterraneis 9. leuc. a Flaviobriga in Meridiem. Brietius.II.SALIUNCAherbae genus, quae Orci tunica dicta, adeoque ipsissima nardus montana est. Vestibus interponi solitam, odoris gratiâ, Plin. tradit l. 21. c. 7. Tantae suavitatis, ut metallum esse coeperit: (i. e. ut in vectigali ac reditu publico censeatur non aliter, quam metalli fodina) certe vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud Graecos polion herbam, inclutam Musaei et Hesiodi laudibus, ad omnia utilem praedicantium. Theophrastus ad tineas enecandas id fieri tradit. Orci vero tunicam hanc herbam dictam esse, notat Servisu ad illa Virgil. Ecl. 5. v. 17.Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.Nempe tunica, qualem gessêre Romani sine manicis, eiusdem ferme cum sacco figurae; Colobium postea dictum est. Ruffinus colobia seu tunicas Monachorum, quasi saccos lineos esse dicit: et Hieronym. tunicas saccineas ac saccos vocat, quibus operiebantur Monachi in Aegypto. Eiusmodi proin radix, quae sacci habet instar vel tunicae, ac sub terra est, non ineleganter Orci tunica est appellitata: Graecis quoque θυλακῖτις et πηρῖτις, ab effigie sacculi vel perae. In coronis eandem herbam adhibitam, e Lucano et Martiali discimus etc. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 1066.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.